martedì 1 dicembre 2009

Et erunt penes amari

Dal sito Ephemeris questo divertente resoconto sulle imprese del nostro "minister primarius".

Pro certo habeo fore ut Silvius in ius trahatur

“Omnes homines ante legem pares sunt”. Haec verba scripta sunt in Constitutione (Italiae), quae sacra omnibus, (ministro primario) Silvio (Berlusconi) quoque, consideranda est. Ille Silvius, in Longobardia natus atque omnium fraudum peritus, sibi videtur a magistratibus vexatus esse. Ab hoc stipendium meruit Ghedini (cuius facies vespillonem memorat...) orator, qui, captionum peritissimus, leges de temporis iudicii abrogatione in ius immitteret, ad melius protegendum dominum arcorensem, qui praeterea mulieri Veronicae magnam pecuniam propter divortium numerare debebit.

Pauca de isto scurra mihi liceat narrare.

Silvius olim in navibus cantavit gallica lingua utens; postea multos nummos cumulavit aedificationibus, libris, antemnis (ei maximo auxilio fuit socius cui nomen fuit Craxi), cautionum societatibus et aliis rebus. Ad melius protegenda negotia sua “descendit in agrum” (ita dixit sicuti qui in agrum descendunt ad pila ludendum), novam factionem suo sumptu creavit (Vis Italia). Multis criminibus contra rem publicam commissis (tributa non contulit, iudices corrupit, oratori anglico nomine Mills sescenta milia americanorum nummorum dedit ut in iudicio de corruptione mendacium adfirmaret et cetera…).

Appropinquantibus iudiciis, timens ne ad vincula damnaretur, novus Catilina (de eodem Silvio loquimur) imperavit servis suis: “ me defendite a iudicibus, etsi multa alia crimina abroganda erunt. Hoc mea non interest, negotia mea tantum mihi cara sunt ”.

Scito autem novus Catilina optimum Napolitanum, Iudices de Constitutione defendenda, omnes cives probos atque popularem causam defendentes omni modo eius insolentiae obiecturos esse. Pro certo habeo has novas leges pro Silvio contra Legem supremam esse et, quam ob rem, abrogandas.

…Et erunt penes amari (vulgo his temporibus aliquis dicat)!


Dominicus Gallipoli, qui in urbe Matheola vitam agit, has nugas scripsit

- 30/11/2009 16h43

1 commento:

gobettiano ha detto...

Carinissima silvieide latina